Seite:Fronmüller Chronik.pdf/736

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen.

722

Urkunden.

presentis Scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino ho­ minum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contrarie. Si quis autem hoc attemptare presumserit indignationem omnis potentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Anagnie III. 13 Novemb. Pontificat. nostri Anno quarto. Diese Urkunde zu München.

befindet

sich wohlerhalten im kgl. Reichsarchive

VIII.

Novatio <Meii iu kurt. (6. November 1259.)

Universis presentes literas inspecturis dei gratiam. H. (Hen­ ricus) prepositus H. decanus totumque capitulum ecclesie babenbergensis salutem in domino. Pateat tenore presentium quod unanimi consilio et consensu officium prepositure in vuertte cum suis adtinentiis Arn. de Wendelsteyn et Arn. Holzschuario loca­ vimus a festo walpurgis proximo per tres annos pro pensione debita antiquitus et consueta sed propter malum statum terre et bonorum desolationem remisimus eis quolibet predictorum an­ norum XXVIII maltra siliginis, XL modios avene, novem porcos, quatuor libras vestiture adiecto quod si prefatus Arn. de Wendelsteyn superstes non fuerit, Ullricus gener supradicti eidem succedat, si vero Arn. Holzschuharius decesserit H. Holzschuharius ei substituatur in officio onere et profectu. Conventum est etiam inter partes, quod si per reysam regalem aut grandinem incurrant damnum ultra IV libras denariorum usualium in hoc gratiam prepositi et capituli reportabunt, in nullo alio casu de­ fectum aliquem computantes. Fidejussores predicti canonis sunt statuti videlicet Ysoldus scultetus, H. miles de Heydelbach, H. miles de meyental, H. togellarius, Ulricus de novo foro, Bertholdus Mayreyn, Ulricus Albertus cultellarius, H. Holzschuharius cives Nurenbergenses quorum si unus defuerit vel decesserit alter subrogabitur loco sui, moniti siquidem fidejussores de solatione (sic) facienda se recipient ultra pontem extera domos suas non reversuri donec satisfaciant de promesso. In hujus rei testimo­ nium presentes literas sigillo civium Nurembergensium fecimus communiri. Datum Babenbergae. Anno domini milies, ducentes. L VIIII in die st. Leonhardi mense Novembris.