Seite:Fronmüller Chronik.pdf/739

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen.

Urkunden.

725

berch fuerat titulo pignoris obligata de quibus aliqualis inter nos et predictas Dominas dissensionis materia vertebatur, ami­ calis prepositio intervenit, scilicet quod de dicto Manso in Furte unam libram et dimidiam hallen, et de Manso in Sweinowe si­ militer unam libram et dimidiam hallen, et nichil amplius nos et nostri successores annis singulis recipere debeamur, prefate vero Domine de Manso in Fu/te predicto unum tantum Sumerinum Siliginis Nurinbergensis mensure recipient annuatim, Pra­ tum in super predictum ibidem suis utilitatibus modis quibus poterunt et voluerint applicabunt. Preterea usum antedicti Mansi in Sweinowe quem prefate Domine habere possunt ultra prehabitam pensionem, utendo et fruendo eodem Manso ipsarum, Abbatisse et Conventus arbitrio et conscientie duximus relinquen­ dum. Verum quia de predictis bonis in remedium anime nostre nostrum adidimus testamentum, volumus, ut locis et personis quibus pensionem pretaxatam in nostro deputaverimus testimento integre pepertuo persolvatur, eo semper salvo, ut Successores nostri quibus predictorum bonorum regimen seu administratio commissa fuerit, hanc propositionem inviolabiliter custodiant et observent non obstantibus literis et Instrumentes cuiuscunque tenoris seu forme existant, quae de hac prepositione nostra et Sororum antedictarum expressam non faciant mentionem, alioquin omne ius quod nobis vel administratori seu dispensatori qui eiusdem bonis pro tempore profuerit, ex administratione huiusmodi conspecierit ad memoratas Dominas transeat ipso facto. In cuius rei testimonium et evidentiam efficacem nostrum et dicti Conventus Sigilla presentibus sunt appensa, et Nos Abbatissa et Conventus Sororum Scte Clare Domus premisse extra muros Nurenbergenses predicta omnia rata et grata habentes ipsa pro­ mittimus inviolabiliter observare. Sigillum nostri Conventus una cum Sigillo Domini Johannis venerabilis prepositi Babenbergensis subscripti his literis appendentes, in robur et efficatiam pre­ dictorum. Datum et Actum Anno Domini MCCCIII fr. IIII ante Diem Michaelis. L. S. L. S. ®iefe Urfunbe befinbet fid) im fgl. Steidjöarc^iüe ju SRündjen. $lbgebrurft ist sie in bem Codex Probationum diplom. Bamberg unter 9?r. 67.

Fehler beim Erstellen des Vorschaubildes: Datei fehlt