Seite:Fronmüller Chronik.pdf/745

Aus FürthWiki
Version vom 10. November 2022, 12:11 Uhr von Red Rooster (Diskussion | Beiträge) (→‎Nicht korrekturgelesen: Die Seite wurde neu angelegt: „Urkunden. 731 nonica distributio, quae cunctorum sunt peccorum (peccatorum) abolitio in plebibus nobis commissis his temporis augeantur. Sane ex parte strenu…“)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen.

Urkunden.

731

nonica distributio, quae cunctorum sunt peccorum (peccatorum) abolitio in plebibus nobis commissis his temporis augeantur. Sane ex parte strenui militis Ruptonis (Rupotonis) de Külsheim ejusque conjugis Katharinae ac universitatis horni (hominum) vil­ larum in superiori et inferiori Varenbach, in Pernbach, in Hilt­ mannsdorf in superiori et inferiori Furemb. ac in Aczenhofen ad nostram audientiam est perlatum, quod dictarum villarum homi (hominum) multitudo in tantum annuente Deo accrevit, quod propter divini officii frequentiam ac sacramentorum administrationem non immerito proprio egeant sacerdote, ex eo etiam, quod praedictae villae a matre ecclesia sancti Martini, prope Furthe sita in tantum distare dicuntur, quod tempore hyemali propter aeris intemperiem ac nives et aquarum inundationes eisdem ho­ minibus accessus commode non pateat ad eandem: nec non prefata matrix ecclesia ita dicitur redditibus et proventibus abun­ dare quod illius ecclesie ministri seu presbyteri praeter dictarum villarum oblationes et obvenciones congruam et sufficientem ha­ beant sustentationem. Igitur ex parte predictorum et etiam Mgri (Magistri) Chunradi prothonotarii nostri veri Rectoris ejus­ dem ecclesie sancti Laurentii in Nuremberg nobis instanter extitit supplicatum qts (quatenus) praefatas villas a dicta matrice ecclesia separare et novum beneficium ecclesiasticum, sive novam et distinctam ac per se parochiam de praedictis villis et princi­ paliter de ecclesia sancti Johannis Baptiste in superiori Varrenbach dictis villis eidem ecclesiae sancti Johannis unitis facere constituere et creare ob dei omnipotentis et sanctorum mita (me­ rita) dignaremur. Nos supradictorum iustis et piis precibus fa­ vorabiliter inclinati supradictam ecclesiam sancti Johannis cui unimus et annectimus alias sex villas praedictas cum bonis infra scriptis et etiam specificatis nec non cum centum libris hallens, quos prefati miles et ejus conjux legitima in dotem eidem eccle­ siae sancti Johannis in remedium suarum et progenitorum suo­ rum animarum pure propter Deum dederunt et assignaverunt et cum aliis bonis ipse ecclesiae Sancti Johannis ex largitione fide­ lium in futurum dandis et aquirendis, in quibus put (prout) no­ vimus et certificati sumus Rector ad dictam ecclesiam nunc et in posterum nobis et successoribus nostris investiendis (us) presentatit (tur), congruam sustentationem habere et alia juria parochie ac onera incumbencia eidem supportare et exercere potest. Christi nomine invocato auctoritate ordinaria ab ipsa matrice ecclesia in spiritualibus et temporalibus separamus et novum beneficium ecclesiasticum ad destinctam parochiam pter (propter) matrem ecclesiam fore decrevimus et in his scriptis constituimus facimus et de novo creamus ita indilicet ut eadem ecclesia sancti Johannis baptisterium pro cathecumenis baptizandis et Cymiterium pro defunctis sepeliendis suum habeat perpetuis temporibus ducatura. Volumus insuper et ordinamus quem ad modum decet

Fehler beim Erstellen des Vorschaubildes: Datei fehlt